라틴어 문장 검색

quosdam etiam praedictas querimonias velut ratione certa mitigantes, quod existiment ubertate nimia prioris aevi defatigatum et effetum solum nequire pristina benignitate praebere mortalibus alimenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 1:2)
Quas ego causas, P.Silvine, procul a veritate abesse certum habeo, quod neque fas est existimare rerum Naturam, quam primus ille mundi genitor perpetua fecunditate donavit, quasi quodam morbo sterilitate adfectam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 2:1)
Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis adfert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 7:2)
An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 10:1)
Athenae vero scriptorum frequentiam pepererunt, e qua probatissimi auctores Chaereas, Aristandros, Amphilochus, Euphronius, Chrestus1 - Euphroniusnon, ut multi putant, Amphipolites, qui et ipse laudabilis habetur agricola, sed indigena soli Attici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 8:2)
Nunc quoniam plerosque nostrum civilis ambitio saepe evocat ac saepius detinet evocatos, sequitur ut suburbanum praedium commodissimum esse putem, quo vel occupato cotidianus excursus facile post negotia fori contingat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 19:2)
Nisi aliter existimamus diversum orbem gentes universas petisse relicto patrio solo, Achaeos dico et Hiberos, Albanos quoque nec minus Siculos et, ut primordia nostra contingam, Pelasgos, Aborigines, Arcadas, quam quia malos vicinos ferre non potuerant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 6:3)
Tanta M'.quidem Curius Dentatus, quem paulo ante rettulimus, prospero ductu parta victoria ob eximiam virtutem deferente populo praemii nomine quinquaginta soli iugera supra consularem triumphalemque fortunam putavit esse, repudiatoque publico munere populari ac plebeia mensura contentus fuit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 10:2)
nec sane est vindicandum nobis quicquid licet, nam summum ius antiqui summam putabant crucem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 2:2)
In universum tamen hoc maxime obtinendum ab eo est, nequid se putet scire quod nesciat, quaeratque semper addiscere quod ignorat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 13:3)
Tum etiam libentius eos id opus adgredi video, de quo secum deliberatum et consilio ipsorum susceptum putant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 15:3)
Dicendum etiam est, quibus operibus quemque habitum corporis aut animi contribuendum putemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 1:1)
Hoc interposui, ne quis existimet in ea me opinione versari, qua malim per noxios quam per innocentes rura colere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 5:2)
nec tamen supra decem, ne rursus, ubi nimia turba sit, id opus ad se pertinere singuli non existiment.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 8:2)
Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION