라틴어 문장 검색

tum primum referri pedem atque inclinari rem in fugam apparuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 370:1)
et Romani fatebantur nunquam cum pertinaciore hoste conflictum, et Samnites, cum quaereretur quaenam prima causa obstinatos movisset in fugam, oculos sibi Romanorum ardere visos aiebant vesanosque voltus et furentia ora;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 371:1)
non fuga delatos nec inertia relictos hic vos circumvenit hostis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 391:2)
nam neque quo signo coirent inter se neque utrum castra peterent an longiorem intenderent fugam, territis constare poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 428:1)
tantumque fugae ac formidinis fuit ut ad quadraginta milia scutorum - nequaquam tot caesis - et signa militaria cum iis quae in castris capta erant ad centum septuaginta ad consulem deferrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 429:1)
ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:2)
Latini ex fuga se Minturnas contulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 144:1)
Tusculanis servata civitas quam habebant, crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores versum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 207:1)
Tiburtes Praenestinique agro multati, neque ob recens tantum rebellionis commune cum aliis Latinis crimen, sed quod taedio imperii Romani cum Gallis, gente efferata, arma quondam consociassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 212:1)
vix tota extra portam castrorum explicata acie, fugam magis retro quam proelium aut hostem spectante milite, sine consilio, sine audacia depugnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 275:1)
nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in turba fugae extremae, cum in castra ruerent, caesi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 277:1)
negant se pro Vitruvio sectamque eius secutis precatum venisse, sed pro Fundano populo, quem extra culpam belli esse ipsum Vitruvium iudicasse, cum receptaculum fugae Privernum habuerit, non patriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 278:2)
contrahensque suos ex fuga palatos pervenit ad amnem, ruinis recentibus pontis, quem vis aquae abstulerat, indicantem iter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 347:1)
Samnitibus exclusis ab urbe, ut expeditior in praesentia fuga, ita foedior, postquam periculo evaserunt, visa, quippe qui inermes nulla rerum suarum non relicta inter hostes, ludibrium non externis modo sed etiam popularibus, spoliati atque egentes domos rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 374:1)
inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus fugientium consternatorumque equorum, neque pugnae neque fugae satis potentes caeduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 552:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION