라틴어 문장 검색

quosdam per blanditias atque promissa extractos ad se non remisit, ut Marobodum Germanum, [t]Rhascuporim Thracem, Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in formam prouinciae redegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 4:3)
regnauit sanguine multo, ad regnum quisquis uenit ab exilio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 2:3)
ac si quibus regna restituit, adiecit et fructum omnem uectigaliorum et reditum medii temporis, ut Antiocho Commageno sestertium milies confiscatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 3:4)
εἷσ κοίρανοσ ἔστω, εἷσ βασιλεύσ. nec multum afuit quin statim diadema sumeret speciemque principatus in regni formam conuerteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 1:3)
Ptolemaeum, de quo rettuli, et arcessitum e regno et exceptum honorifice, non alia de causa repente percussit, quam quod edente se munus ingressum spectacula conuertisse hominum oculos fulgore purpureae abollae animaduertit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 1:3)
Ponti modo regnum concedente Polemone, item Alpium defuncto Cottio in prouinciae formam redegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 18장 1:2)
spoponderant tamen quidam destituto Orientis dominationem, nonnulli nominatim regnum Hierosolymorum, plures omnis pristinae fortunae restitutionem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 2:4)
sed et prouinciae ciuitatesque liberae, nec non et regna quaedam tumultuosius inter se agebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 2:2)
unde nata suspicio est, quasi desciscere a patre Orientisque sibi regnum uindicare temptasset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 5장 3:1)
"Tu quidem licentia regni tam subito mutatus documentum eris posteris, homines, cum se permisere fortunae, etiam naturam dediscere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 16:6)
cui vel regnum Asiae occupare fatum esse, haud ambigue doceri, quoniam in eodem habitu Dareus fuisset, cum appellatus est rex.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 5:2)
si id consilium damnaret, at ille divideret saltem innumerabiles copias neu sub unum fortunae ictum totas vires regni cadere pateretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 3:2)
Itaque Graecis nuntiari iubet, ipsum quidem benivolentiae illorum gratias agere, ceterum, si retro ire pergat, haud dubie regnum hostibus traditurum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 8:1)
de regno aequo, si vellet, Marte contenderet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 9:2)
is quia deditionem is magis popularium quam sua sponte fecerat, regno visus indignus, Hephaestionique permissum, ut, quem eo fastigio e Sidoniis dignissimum arbitraretur, constitueret regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION