라틴어 문장 검색

ego vero (neque enim dissimulabo iudicium meum, id, quod sum dicturus, exemplis magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et venere exornandam puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 205:1)
Sed hoc ipsum argumenta ex causa trahit, si forte aut incredibile est id actum esse, quod tabulae continent, aut, ut frequentius evenit, aliis probationibus aeque inartificialibus solvitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 23:1)
atqui cetera, quae continuo magis orationis tractu decurrunt, in atque ornamentum argumentorum comparantur, nervisque illis, quibus causa continetur, adiiciunt inducti super corporis speciem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 71:1)
cum Thebas evertisset Alexander, tabulas, quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse 'Thebanos continebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 205:1)
sed aspera et quaestio exoritur de iure belli, dicentibus Thessalis, hoc regna, populos, fines gentium atque urbium contineri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 207:3)
hoc non docet litigator, hoc libellis non continetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 79:2)
nam ipsis quidem omnis habitus mentis continetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 83:2)
nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene, in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur, ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 225:1)
haec prima quaestione scripti et voluntatis continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 59:7)
iustum omne continetur natura vel constitutione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 169:1)
quanquam enim reus aliquando fecisse negat, plerumque tamen haec actio facto atque animo continetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 196:3)
ac fuerunt, qui praescriptionis statum facerent, tanquam ea non iisdem omnibus quibus ceterae leges quaestionibus contineretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 211:4)
hic quia est verbum in lege deprehensus, satis etiam significatum videtur, non contineri lege nisi noxium ferrum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 224:3)
his fere, quae in proximos quinque libros collata sunt, ratio inveniendi atque inventa disponendi continetur, quam ut per omnes numeros penitus cognoscere ad summam scientiae necessarium est, ita incipientibus brevius ac simplicius tradi magis convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 3:1)
oratoris officium docendi, movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION