라틴어 문장 검색

Itaque si notiones ipsae mentis (quae verborum quasi anima sunt, et totius hujusmodi structurae ac fabricae basis) male ac temere a rebus abstractae, et vagae, nec satis definitae et circumscriptae, denique multis modis vitiosae fuerint, omnia ruunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:8)
animae humanae, nobilissimae substantiae, genus ex vocibus secundae intentionis tribuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:3)
minime advertens primitivas hominis observationes atque naturae operationes (quae ad omnem illam varietatem instar animae sunt, et primi motus) nec multas, nec alte petitas esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:4)
Etiam aqua rosacea, apposita ad nares in deliquiis animae, spiritus resolutos et nimium relaxatos se recipere facit, et tanquam alit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:12)
Sunt enim instantiae praerogativis istis insignitae et donatae animae instar, inter vulgares instantias comparentiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:5)
Et dum negotiis distrahuntur, tempore carent quo sanitati aut corporis aut animae suae consulant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:17)
Quod si, quatenus ad animam, non intercedat ei cognatio cum Deo, vilis est plane et ignobilis creatura.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:39)
Maxime amicitae fructus est levamen et evaporatio anxietatis et tumorum cordis, quos animae perturbationes cuiuscunque generis imprimere solent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:2)
Neque multo secus se res habet in aegritudinibus animae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:4)
Alias vere dicere possint, multum incola fuit anima mea.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:17)
Est proculdubio consensus inter animam at corpus, atque natura ubi peccat in uno, periclitatur in altero.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:4)
Sed quia in fabrica animae conceditur homini electio, in fabrica corporis imponitur necessitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:5)
Hortatur Scriptura ut animas nostras patientia possideamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:5)
Certe quicunque patientia excidit de anima sua possessione deiicitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:6)
animasque in vulnere ponunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION