라틴어 문장 검색

Quique verecundae speculantem labra Dianae , Quique Crotopiaden diripuere Linum . Neve venenato levius feriaris ab angue, Quam senis Oeagri Calliopesque nurus :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:4)
Hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 45:1)
Conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur consolenturne parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas, moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:6)
Decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 63:5)
Inde loco medius rerum novitate paventem Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit "quae" que "viae tibi causa?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:5)
mediis Tanais fumavit in undis Peneusque senex Teuthranteusque Caicus et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas, quique recurvatis ludit Maeandrus in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:7)
Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex fulsit et ad canam descendit in aequora Tethyn Oceanumque senem, quorum reverentia movit saepe deos, causamque viae scitantibus infit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 41:1)
" Nec coeptum dimittit iter, dominoque iacentem cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 47:3)
Senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo rure senex;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:4)
" At senior, postquam est merces geminata, "sub illis montibus" inquit "erunt" :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:14)
huc adde genus de coniuge tanta, tot natos natasque et pignera cara nepotes, hos quoque iam iuvenes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 16:4)
multi illum iuvenes, multae cupiere puellae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:9)
nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:11)
Spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus, contemptor superum, Pentheus, praesagaque ridet verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae obicit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 53:2)
Vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates, nunc sinitis sine Marte capi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION