라틴어 문장 검색

maximeque laudantur, qui sunt feracissimi querneae glandis et iligneae, nec minus cerrea,tumet arbuti, ceterorumque pomorum silvestrium, quae diligentius persecuti sumus, cum de cohortalibus subus disputaremus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 5:3)
eiusque auctoritatem sequens Vergilius, maxime probat parvulas, oblongas, leves, nitidas, Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis, moribus etiam placidis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 2:3)
Verum ex cunctis, quae proposui, quaeque omisi temporis compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) saporis praecipui mella reddit thymus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 6:1)
quibus provisis, sequitur ut examina desideremus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 1:2)
Sed cum animadverteris celeriter redeuntes, non aegre persequens iter volantium ad sedem perduceris examinis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 9:1)
atque is, dum sufficit, persequitur evolantem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 9:5)
regionemque notat, in quam plures revolent, et eas persequitur, donec ad latebram perducatur examinis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 10:4)
Hyginus quoque auctoritatem Graecorum sequens negat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 5:2)
Sequitur ut morbo vel pestilentia latrantibus remedia desiderentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 1:1)
Verum in hac ruris disciplina sequor nunc Eudoxi et Metonis antiquorumque fastus astrologorum, qui sunt aptati publicis sacrificiis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 12:4)
Mox vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia,2 propter quam totius anni labor exercetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 1:1)
Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum locum, in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, nequid sit apibus pervium, quae velut amissas opes suas pertinaciter vestigant, et persecutae consumunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 10:2)
sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit duodecim milia e legionibus, sex et viginti socias cohortis, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장11)
inde saltus obscuros permeat consultatque ex duobus itineribus breve et solitum sequatur an inpeditius et intemptatum eoque hostibus incautum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장3)
legiones modico intervallo sequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION