라틴어 문장 검색

Bene et pudice eius doctum atque eductum sinam Coactum egestate ingenium immutarier?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 569)
Quod ego te per hanc dextram oro et ingenium tuum, Per tuam fidem, perque huius solitudinem, Te obtestor, ne abs te hanc segreges neu deseras, Si te in germani fratris dilexi loco, Sive haec te solum semper fecit maximi, Seu tibi morigera fuit in rebus omnibus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 588)
Bonum ingenium narras adolescentis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 131)
Deos quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipse est ingenio bono, Cumque huic est veritus optimae adulescenti facere iniuriam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 210)
forsitan hic mihi parvam habeat fidem, Atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2199)
Sed his ultro arrideo, et eorum ingenia admiror simul.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 230)
Novi ingenium mulierum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 7155)
Non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea, Neque ita imperita ut quid amor valeat nesciam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 277)
tum hoc alterum, Id vero est quod ego mihi puto palmarium Me repperisse, quo modo adolescentulus Meretricum ingenia et mores posset noscere;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 47)
Tum quod malevolus vetus poeta dictitat, Repente ad studium hunc se applicasse musicum, Amicum ingenio fretum, haud natura sua;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 016)
Ingenio te esse in liberos leni puto, Et illum obsequentem si quis recte aut commode Tractaret.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1128)
Nam ea res dedit tum existimandi copiam Quotidianae vitae consuetudinem, Quae cuiusque ingenium ut sit declarat maxime:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 394)
Nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 48)
Hocine me miserum non licere meo modo ingenium frui?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 429)
Aut ego profecto ingenio egregie ad miserias Natus sum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION