라틴어 문장 검색

nam aut privatim aliquid gerere malunt aut, qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:2)
Cleanthes autem, qui Zenonem audivit una cum eo quem proxime nominavi, tum ipsum mundum deum dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum ultimum et altissimum atque undique circumfusum et extremum omnia cingentem atque conplexum ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum iudicat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:2)
nam locus quidem his etiam naturis, quae sine animis sunt, suus est cuique proprius, ut terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior , aetheriis ignibus altissima ora reddatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 103:4)
quartus autem est gradus et altissimus eorum qui natura boni sapientesque gignuntur, quibus a principio innascitur ratio recta constansque, quae supra hominem putanda est deoque tribuenda id est mundo, in quo necesse est perfectam illam atque absolutam inesse rationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 34:3)
Quocirca necesse est esse quartum illum et altissimum gradum quo nulla vis possit accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 35:4)
caelestem enim altissimam aetheriamque naturam id est igneam, quae per sese omnia gigneret, vacare voluerunt ea parte corporis quae coniunctione alterius egeret ad procreandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:2)
tanta moles labitur fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:2)
hunc rursus amplectitur inmensus aether, qui constat ex altissimis ignibus (mutuemur hoc quoque verbum, dicaturque tam aether Latine quam dicitur aer, etsi interpretatur Pacuvius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 91:3)
Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus omnia cingens et coercens caeli complexus, qui idem aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:3)
hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 106:2)
quibus altae renovataeque stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma consumat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:3)
atque etiam aliorum east humilitas ut cibum terrestrem rostris facile contingant, quae autem altiora sunt, ut anseres ut cygni ut grues ut camelli, adiuvantur proceritate collorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:3)
nam oculi tamquam speculatores altissimum locum optinent, ex quo plurima conspicientes fungantur suo munere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 140:5)
et aures, cum sonum percipere debeant qui natura in sublime fertur, recte in altis corporum partibus collocatae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:1)
Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut quisque altissimo animo est, gloriae cupiditate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION