라틴어 문장 검색

exercitus ducesque ad Fanum Fortunae iter sistunt, de summa rerum cunctantes, quod motas ex urbe praetorias cohortis audierant et teneri praesidiis Appenninum rebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장11)
sed praecipuum ipse Vitellius ostentum erat, ignarus militiae, improvidus consilii, quis ordo agminis, quae cura explorandi, quantus urgendo trahendove bello modus, alios rogitans et ad omnis nuntios vultu quoque et incessu trepidus, dein temulentus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장3)
at Romae senatus cuncta principibus solita Vespasiano decernit, laetus et spei certus, quippe sumpta per Gallias Hispaniasque civilia arma, motis ad bellum Ger- maniis, mox Illyrico, postquam Aegyptum Iudaeam Syriamque et omnis provincias exercitusque lustraverant, velut expiato terrarum orbe cepisse finem videbantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장6)
esse illi pecuniam et eloquentiam, quis multos anteiret, ni memoria flagitiorum urgeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장3)
nec tam Musonius aut Publius quam Priscus et Marcellus ceterique, motis ad ultionem animis, expectabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 10장7)
et opprimi poterant si hinc Hordeonius, inde Gallus, motis utrimque copiis, medios clausissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장9)
contusis Vbiis gravior et successu rerum ferocior Civilis obsidium legionum urgebat, intentis custodiis ne quis occultus nuntius venientis auxilii penetraret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장6)
dein victoriae parum confisus, tritis frustra diebus castra in hostem movit, quem si statim impellere cursumque rerum sequi maturasset, solvere obsidium legionum eodem impetu potuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장4)
Sariolenum et recens crimen urgebat, quod apud Vitellium molitus eadem foret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장4)
igitur a laude Cluvii Rufi orsus, qui perinde dives et eloquentia clarus nulli umquam sub Nerone periculum facessisset, crimine simul exemploque Eprium urgebat, ardentibus patrum animis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장2)
nihil ad ea moto Pisone, centurio a Muciano missus, ut portum Carthaginis attigit, magna voce laeta Pisoni omnia tamquam principi continuare, obvios et subitae rei miraculo attonitos ut eadem adstreperent hortari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장8)
' movebatur vulgus condebantque gladios, cum Campanus ac Iuvenalis e primoribus Tungrorum universam ei gentem dedidere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 66장8)
arma in Germania movi, quae Mucianus in Syria, Aponius in Moesia, Flavianus in Pannonia * * * '
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장9)
tali consilio probato addunt ad superiores totidem naves triremes suaque omnia, quae moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportant:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 8:1)
quem cum minus quam vellet moveret, noctu de servis suis quem habuit fidelissimum ad regem misit, ut ei nuntiaret suis verbis, adversarios eius in fuga esse:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION