라틴어 문장 검색

verum tamen neque tam acri memoria fere quisquam est, ut, non dispositis notatisque rebus, ordinem verborum omnium aut sententiarum complectatur, neque vero tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercitatione adiuvetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 357:1)
Sed quoniam oppressi iam sumus opinionibus non modo vulgi, verum etiam hominum leviter eruditorum, qui, quae complecti tota nequeunt, haec facilius divulsa et quasi discerpta contrectant, et qui tamquam ab animo corpus, sic a sententiis verba seiungunt, quorum sine interitu fieri neutrum potest, non suscipiam oratione mea plus quam mihi imponitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 24:1)
verum id adfert ratio, docent litterae, confirmat consuetudo et legendi et loquendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 42:5)
Verum, si placet, quoniam haec satis spero vobis quidem certe maioribus molesta et putida videri, ad reliqua aliquanto odiosiora pergamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 51:1)
Verum ego non quaero nunc, quae sit philosophia verissima, sed quae oratori coniuncta maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 64:1)
ut si velim ego talis optime ludere aut pilae studio tenear, etiam fortasse, si adsequi non possim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 88:3)
ad quos olim et ita ambulantis et in solio sedentis domi sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos, verum etiam de filia conlocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 133:6)
Atque eum idem ille non linguae solum, verum etiam animi ac virtutis magister ad liberandam patriam impulit, instruxit, armavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 139:6)
in quo non magna laus est vitare vitium, quamquam est magnum, verum tamen hoc quasi solum quoddam atque fundamentum est, verborum usus et copia bonorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 151:2)
Verum illa videtisne esse non verbi, sed orationis, quae ex pluribus, ut exposui, translationibus conexa sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 169:3)
verum in me quidem lusit ille, ut solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:12)
Itaque non solum verbis arte positis moventur omnes, verum etiam numeris ac vocibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 196:1)
Verum ut in versu vulgus, si est peccatum, videt, sic, si quid in nostra oratione claudicat, sentit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 198:1)
verum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda est actione, perturbata saepe ita est, ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea, quae obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 215:2)
Verum hunc optimum statum pravis hominum opinionibus eversum esse dicunt, qui ignoratione virtutis, quae cum in paucis est, tum a paucis iudicatur et cernitur, opulentos homines et copiosos, tum genere nobili natos esse optimos putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 86:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION