라틴어 문장 검색

sed et suscensebat non immerito Aetolis ob insatiabilem aviditatem praedae et arrogantiam eorum, victoriae gloriam in se rapientium, quae vanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 126:1)
Macedones et maxime omnium frequentes ad signa fuerant et diu ancipitem victoriae spem fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 181:1)
Aetolorum principes alii leniter questi sunt quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post victoriam qui in bello fuisset, alii ferocius incusarunt non modo vinci sine Aetolis Philippum, sed ne transire quidem in Graeciam Romanos potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 435:1)
id quoque inter scriptores ambigitur, utrum in Boios prius an Insubres consul exercitum duxerit adversamque prospera pugna oblitteraverit, an victoria ad Comum parta deformata clade in Bois accepta sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 453:1)
nam ita caedis magis quam victoriae avidi pugnarunt Romani, ut vix nuntium cladis hosti relinquerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 462:2)
nihil deinde a victoria cessatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 186:3)
illa tacita suberat cura, ne novus consul Graeciam provinciam sortiretur et inchoata belli victoria successori tradenda esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 408:2)
ita varia hinc atque illinc, nunc fuga nunc victoria fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 545:3)
victoriam in manibus esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 50:1)
Romanis incruenta victoria fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 53:1)
ibi Thoas praetor eorum conquestus iniurias Romanorum statumque Aetoliae, quod omnium Graeciae gentium civitatiumque inhonoratissimi post eam victoriam essent, cuius causa ipsi fuissent, legatos censuit circa reges mittendos, qui non solum temptarent animos eorum, sed suis quemque stimulis moverent ad Romanum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 125:1)
ad hoc vetusta regum Macedoniae fama peragratusque orbis terrarum victoriis eius gentis referebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 132:1)
et omnium primum praedam de Philippo Romanorum esse dicere, victoriam Aetolorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 136:3)
is, tamquam non utrum bellandum esset necne consuleretur, sed ubi et qua ratione bellum gereretur, victoriam se haud dubiam proponere animo adfirmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Graeciae parte sedem bello cepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 201:1)
in eo enim victoriam verti si et loca opportuna et socii praeoccuparentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 206:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION