라틴어 문장 검색

unde id staphyloma Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:3)
Claui autem uocantur callosa in albo oculi tubercula, quibus nomen a figurae similitudine est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 29:1)
Is igitur summas habet duas tunicas, ex quibus superior a Graecis ceratoides uocatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 30:5)
Ea media subsidit * * * eoque cauo continet quiddam, quod a uitri similitudine hyaloides Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 32:1)
Id autem uitium, quod ozena Graece uocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non repperi.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:1)
Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci uocant, eximenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 6:3)
bronchocelen Graeci uocant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 1:2)
Dependent uero ab inguinibus per singulos neruos, quos cremasteras Graeci uocant, cum quorum utroque binae descendunt et uenae et arteriae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 1:6)
darton Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 2:2)
oscheon Graeci, scrotum nostri uocant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 2:7)
enterocelen et epiplocelen Graeci uocant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 3:7)
sarcocelen Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 10:5)
deinde eam ferramento, quod a similitudine coruom uocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et medius, possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 7:5)
septa Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 2:3)
Nam qui metu fistulae, quam illo loco rhyada Graeci uocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo reuoluuntur, quia calculus iter, cum ui promitur, facit, nisi accipit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION