라틴어 문장 검색

ea religione moti patres et diem unum adiciendum ludorum censuerunt et signa duo pro uno reponenda et novum auratum faciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 80:1)
se pro aegro eo vovisse ubi primum convaluisset, Bacchis eum se initiaturam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 95:3)
censuit autem senatus gratias consuli agendas quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 146:1)
et ubicumque esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant esse debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 163:2)
hoc sacramento iuvenes milites faciendos censetis, Quirites?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 165:2)
Minium Cerrinium Campanum Ardeam in vincula mittendum censuerunt, magistratibusque Ardeatium praedicendum ut intentiore eum custodia adservarent, non solum ne effugeret, sed ne mortis consciscendae locum haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 201:1)
id senatum velle et aequum censere ut ita fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 205:2)
decem deinde dies magno apparatu ludos M. Fulvius, quos voverat Aetolico bello, fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 230:2)
L. Scipio ludos eo tempore, quos bello Antiochi vovisse sese dicebat, ex collata ad id pecunia ab regibus civitatibusque per dies decem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 237:1)
tum collatas ei pecunias congregatosque per Asiam artifices, et quorum ludorum post bellum, in quo votos diceret, mentionem non fecisset, de iis post legationem demum in senatu actum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 239:1)
civitates Macedonum quae a me inter indutias defecerant, reddi mihi aequum censebam, non quia magna accessio ea regni futura - sunt enim et parva oppida et in finibus extremis posita - sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 315:1)
idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter adversus innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 399:1)
cum adsensu maximae partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 451:1)
hi se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 464:2)
pars legibus eum solvi aequum censere, ut quem vellet praetorem creandi populo potestas fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 472:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION