라틴어 문장 검색

nihil est enim ad exaggerandam et amplificandam orationem accommodatius, quam utrumque horum cumulatissime facere posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 105:2)
Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parva urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi aut Academici nominantur, olim autem propter eximiam rerum maximarum scientiam a Graecis politici philosophi appellati universarum rerum publicarum nomine vocabantur, omnem civilem orationem in horum alterutro genere versari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 109:1)
Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae latissime vagantur et a privata [et a singulari] controversia se ad universi generis vim explicandam conferunt et convertunt, ut ei, qui audiant, natura et genere et universa re cognita de singulis reis et criminibus et litibus statuere possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 120:1)
ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si modo est exercitata, delabitur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:4)
Namque illos veteres doctores auctoresque dicendi nullum genus disputationis a se alienum putasse accepimus semperque esse in omni orationis ratione versatos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 126:2)
cum tu in alia lingua ac moribus natus occupatissima in civitate vel privatorum negotiis paene omnibus vel orbis terrae procuratione ac summi imperi gubernatione destrictus tantam vim rerum cognitionemque comprehenderis eamque omnem cum eius, qui consilio et oratione in civitate valeat, scientia atque exercitatione sociaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 131:2)
Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus - nam ut virtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab illis exempla petenda - septem fuisse dicuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et vocarentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 137:1)
itaque ornavit et inlustravit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis exercitatione coniunxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:3)
Nunc sive qui volet, eum philosophum, qui copiam nobis rerum orationisque tradat, per me appellet oratorem licet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:1)
Quam ob rem, nisi forte es iam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa te, quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:6)
Omnis igitur oratio conficitur ex verbis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 149:1)
Nam est quidam ornatus orationis, qui ex singulis verbis est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 149:3)
Tria sunt igitur in verbo simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque exornandam orationem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 152:2)
sed tamen raro habet etiam in oratione poeticum aliquod verbum dignitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:2)
aut alia multa, quibus loco positis grandior atque antiquior oratio saepe videri solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION