라틴어 문장 검색

instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 510:1)
sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde Romanus, cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma, hoc iurastis, inquit, milites, fugientes vos in castra redituros?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 514:1)
sic in primum infensis hastis provolant duo Fabii totamque moverunt secum aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 516:3)
nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam velut fusos agentem hostes et inpigre milites secuti sunt et, ut ille gravi volnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 519:1)
Manlius quoque ad restituendam aciem se ipse coram offert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 521:1)
simul et vanior iam erat acies, dum abundante multitudine freti subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 521:3)
intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 551:1)
quamquam vix dirigendi aciem spatium Veientibus fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 551:2)
post acceptam proxima pugna cladem Veientes abstinuere acie;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 570:3)
postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamvis in praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere adverso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam pridie pepulerat, interventu collegae ipse exercitusque est servatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 573:2)
inter duas acies Etrusci, cum in vicem his atque illis terga darent, occidione occisi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 575:1)
nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere ut acie dimicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 591:1)
quod ubi in totam contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 601:2)
productus in aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa inferentem Volscum munimentis vidit foedamque extremi agminis caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 649:3)
a quibus perlatus ad primos tumultus eo pavore signaque et ordines turbavit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 654:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION