라틴어 문장 검색

etiam partis adversae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo, ut ea sint iudici, fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae posuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 20:2)
Sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit naturale, ut iudices iis, quos libentius audiunt, etiam facilius credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 21:1)
nam sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 22:5)
adversarii vero persona prope iisdem omnibus, sed e contrario ductis impugnari solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 23:2)
nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 23:3)
iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem et similiter cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 25:1)
mores quoque, si fieri potest, iudicis velim nosse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 26:1)
accidit autem interim hoc quoque, ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus qui iudicat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 26:3)
fuerunt etiam quidam rerum suarum iudices.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 28:1)
adversarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus timet cognoscentis verecundiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 28:4)
praeterea detrahenda vel confirmanda opinion, praecipue si quam domo videbitur iudex attulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 29:1)
si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii, quae maxime favorabilia videbuntur, decerpi oportebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 32:1)
nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 33:1)
si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa, non benevolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante conciliato eius animo nuda quaestionum committetur asperitas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 34:2)
aliqua ergo nonnunquam, quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima, non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio locabuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION