라틴어 문장 검색

Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animaduertit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장1)
Quippe res humanae ita sese habent:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장13)
quippe, cuius spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur et, qui sua loca defendere nequiuerat, in alienis bellum gerere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장14)
Eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant, postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장11)
Sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장1)
Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me conuersa esse, aequos bonosque fauere--quippe mea bene facta rei publicae procedunt--, nobilitatem locum invadendi quaerere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장10)
quippe vera necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장48)
parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장57)
Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque opportunissimus, cui neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장3)
Igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus--nam contra tantas difficultates consilio satis prouidere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis quam aruo student et, quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum uacuos ea tempestate, nam aestatis extremum erat--, tamen pro rei copia satis prouidenter exornat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 90장1)
timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus et aduersum eos, quos saepe vicerant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장6)
alioquin quos emendari volumus, fugamus a nobis et avertimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 3:4)
alioquin haberet rerum naturam sub imperio, si omnia eraderet vitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 6:2)
alioqui habebis convivas, quos ex turba salutantium nomenclator digesserit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 11:2)
Alioquin leve argumentum est bonae voluntatis grabatus aut pannus, nisi apparuit aliquem illa non necessitate pati, sed malle.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION