라틴어 문장 검색

quod certe etsi non limatioris, maioris tamen ingeni vitium est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 21:5)
mihi certe quotiens aliquid abditum quaero, ille thesaurus est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 2:4)
Proinde si non ob alia nosque ipsos, at certe ut hunc audias veni.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 8:1)
Adnisi certe sumus, ut quamlibet diversa genera lectorum per plures dicendi species teneremus, ac sicut veremur, ne quibusdam pars aliqua secundum suam cuiusque naturam non probetur, ita videmur posse confidere, ut universitatem omnibus varietas ipsa commendet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 7:1)
Ita certe ex Quintiliano praeceptore meo audisse me memini.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 9:2)
Ex hereditate quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 1:1)
Sed tanto magis hoc, quidquid est temporis futilis et caduci, si non datur factis - nam horum materia in aliena manu -, certe studiis proferamus, et quatenus nobis denegatur diu vivere, relinquamus aliquid, quo nos vixisse testemur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 14:1)
Respondit, malum pravumque ingenium hominis facit ut dubitem, confidenter an constanter, certe paratissime.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 31:3)
mihi certe debere se praedicant, quod illum turbinem evaserint.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 35:4)
Oportet enim nos in hac certe in qua possumus breves esse, quo sit excusatius quod librum ipsum, non tamen ultra causae amplitudinem, extendimus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 4:1)
Dixit donec ad supplicium, nescio an innocens, certe tamquam innocens ducta est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 8:2)
Nam qui fortasse de alieno neglegentes, certe de suo diligentes erunt dabuntque operam, ne a me pecuniam non nisi dignus accipiat, si accepturus et ab ipsis erit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 8:1)
Si quid omnino, hoc certe iudicio facio, quod Asinium Rufum singulariter amo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 1:1)
usque adhuc certe neminem ex iis quos eduxeram mecum, - venia sit dicto - ibi amisi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 46:4)
Mei certe stomachi haec natura est, ut nihil nisi totum et merum velit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 14 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION