라틴어 문장 검색

male adversus Samnites pugnasset et senatus de removendo eo ab exercitu ageret, Fabius Maximus pater deprecatus hanc fili ignominiam eo maxime senatum movit quod iturum se filio legatum pollicitus est, idque praestitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha2)
cum pestilentia civitas laboraret, missi legati ut Aesculapi signum Romam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha5)
cum legati Romanorum a Gallis Senonibus interfecti essent, bello ob id Gallis indicto, L. Caecilius praetor ab his cum legionibus caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XII Periocha1)
cum a Tarentinis classis Romana direpta esset, IIviro qui praeerat classi occiso, legati ad eos a senatu, ut de his iniuriis quererelitur, missi pulsati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XII Periocha2)
cineas legatus a Pyrrho ad senatum missus petit ut conponendae pacis causa rex in urbem reciperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha6)
cum legatos Apolloniatium ad senatum missos quidam iuvenes pulsassent, dediti sunt Apolloniatibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XV Periocha3)
bellum Illyriis propter unum ex legatis qui ad eos missi erant occisum indictum est, subactique in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha6)
quibus cum adesset idem qui litis erat sator nec certamen iuris sed vim quaeri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 53:1)
erant qui non temere movendam rem tantam exspectandosque ex Hispania legatos censerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 58:1)
legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 59:2)
interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 87:1)
legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit, ius gentium sustulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 95:2)
hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur pulsi, ad vos venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 95:3)
ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos qui senatui satisfaciant, alios qui Hannibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 102:1)
infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Valerium, legatum Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 104:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION