라틴어 문장 검색

Ad istam caritatem vocaris, ab ista caritate perire non sineris et putas tibi aliquid prodesse, si te ipse praecipites in interitum, cum tibi nihil prodesset, etiamsi alter te occideret caritatis inimicum.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 6:3)
Nihil ergo proderit dare praecepta, nisi prius amoveris obstatura praeceptis, non magis quam proderit arma in conspectu posuisse propiusque admovisse, nisi usurae manus expediuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 38:1)
Sed proderit tibi in illa quae tota mente agitas declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit:
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 4:4)
Non enim profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed ex destinato profuisse.
(세네카, 행복론, Liber VI 45:4)
Quomodo qui se deteriorem facit non sibi tantummodo nocet, sed etiam omnibus eis, quibus melior factus prodesse potuisset, sic quis- quis bene de se meretur hoc ipso aliis prodest, quod illis profuturum parat.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 18:3)
Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus uero remoueatur, si quid paulum saltem iuuat, quia profectus tempore expletur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 6:1)
Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putari auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest, in longis, quos tempus ut facit sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus vero removeatur, si quid paulum saltem iuvat, quia profectus tempore expletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장21)
Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur, neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est, quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, invidia careat, bona nec sua quisque recuset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 13:3)
extra causam quoque multa, quae prosint, rogari solent, de vita testium aliorum, de sua quisque, si , si humilitas, si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum reo, in quibus aut dicant aliquid quod prosit, aut in mendacio vel cupiditate laedendi deprehendantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION