라틴어 문장 검색

est tamen interim oratoris efficere, ut quid aut contrarium esse aut a causa diversum aut incredibile aut supervacuum aut nostrae potius causae videatur esse coniunctum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 305:1)
ex consequentibus, quod habet propositionem coniunctamque ei protinus probationem, quale pro Ligario, causa tum dubia, quod erat in utraque parte, quod probari posset;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 350:2)
dividere igitur haec officia commodissimum, quae plerumque sunt, ut dixi, prooemio similia, sed hic liberiora plenioraque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 27:3)
Ubi vero coniunctam ex pluribus causam agimus, etiam necesse erit uti pluribus quasi epilogis, ut Verrem Cicero fecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 72:1)
quod est sine dubio inter coniunctas maxime personas, quotiens ferimus, ignoscimus, satisfacimus, monemus, procul ab ira, procul ab odio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 87:1)
figuras quoque mentis, quae σχήματα διανοίασ dicuntur, res eadem recipit omnes, in quas nonnulli diviserunt species dictorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 179:1)
quae si dividenda sunt officia, hoc certe magis necessarium est, pudendumque dictu, si plus litigantibus prosunt minores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 228:2)
coniuncta, lege de sicariis commisit L. Varenus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 15:1)
verum coniuncta propositione plures esse quaestiones ac status possunt, si aliud negat reus, aliud defendit, aliud a iure actionis excludit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 15:6)
coniuncta defensio est, qualis pro Rabirio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 22:1)
Et haec quidem de dividendo universum praecipi possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 45:4)
avarum, impium, ingratum, qui dividere nolit cum fratre eoque sic merito;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 51:4)
id ipsum adhuc dividitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 68:2)
quod interim coniunctam quaestionem habet, cum utrumque pariter negatur, interim separatam, cum et factum sit necne, et si de facto constet, a quo factum sit ambigitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 78:2)
quaestio, an fecerit, incipit a secundo tempore, id est praesenti, deinde coniuncto, quorum sunt sonus, clamor, gemitus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 115:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION