라틴어 문장 검색

quare licet etiam mortalem esse animum iudicantem aeterna moliri, non gloriae cupiditate, quam sensurus non sis, sed virtutis, quam necessario gloria, etiamsi tu id non agas, consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 90:1)
Quis hanc maximi animi aequitatem in ipsa morte laudaret, si mortem malum iudicaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:8)
Ne ego haud paulo hunc animum malim quam eorum omnium fortunas, qui de hoc iudicaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 98:7)
haec cum pressis et flebilibus modis, qui totis theatris maestitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos qui inhumati sint miseros iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:3)
iudicavisse deum dicunt, et eum quidem deum, cui reliqui dii concessissent, ut praeter ceteros divinaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 113:6)
his et talibus auctoribus usi confirmant causam rebus a diis inmortalibus iudicatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:1)
an quod corporis gravitatem et dolorem animo iudicamus, animi morbum corpore non sentimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 1:2)
cum vero eodem quasi maxumus quidam magister populus accessit atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate a naturaque desciscimus, ut nobis optime naturae vim vidisse videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:2)
quare accipio equidem a Cyrenaicis haec arma contra casus et eventus, quibus eorum advenientes impetus diuturna praemeditatione frangantur, simulque iudico malum illud opinionis esse, non naturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 31:6)
ubi enim quicquid esset quod disci posset, eo veniendum iudicaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 44:8)
Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam diximus, non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se in delicto dolerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 45:1)
eodem enim vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti molestia, sic nimis elati laetitia iure iudicantur leves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:4)
Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicavit, quam esset beatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:1)
de morte enim ita sentit, ut dissoluto animante sensum extinctum putet, quod autem sensu careat, nihil ad nos id iudicet pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:7)
omniaque iucunda, quamquam sensu corporis iudicentur, ad animum referri tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 95:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION