라틴어 문장 검색

quotiens in conciliis voces manus ad caelum porrigentium auditas, en umquam ille dies futurus esset quo vacuam hostibus Italiam bona pace florentem visuri essent!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 285:2)
Hannibal ad terrorem primos elephantos - octoginta autem erant, quot nulla umquam in acie ante habuerat - instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque Baliaribus Maurisque admixtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 439:1)
id cum fessi diurnitate et gravitate belli sua sponte homines taedio periculorum laborumque fecerant, tum Q. Baebius tribunus plebis, viam antiquam criminandi patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace umquam frui plebs posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 52:2)
nec umquam ibi desunt linguae promptae ad plebem concitandam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 501:1)
bellum si quando umquam ante alias, tum magna cura apparavit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque veris cum Athenagora omnia externa auxilia quodque levis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Antigoneam fauces sunt - Stena vocant Graeci - misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 48:1)
nec de pace cum fide Philippum agere nec bella vera virtute umquam gessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 430:2)
priore anno sociorum urbes in Thessalia evastasse Philippum quam omnes qui umquam hostes Thessaliae fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 434:1)
plus enim amitti in iis quam acquiri, nec umquam, nisi tota deduxisset Graecia praesidia, causas certaminum defore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 463:2)
nec umquam ut cederet regno actum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 136:3)
et tyranno qui umquam fuit saevissimo et violentissimo in suos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 376:2)
sed illis nec quid dicerent nec quid facerent, quicquam umquam pensi fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 561:1)
in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam umquam alias exarserat consularibus comitiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 95:1)
navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in Graecia possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, quas gentes nullae umquam nec arte nec virtute navali aequassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 564:1)
quo enim umquam imperatoris functum officio esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 570:1)
quo cum aliquanto pauciores quam umquam antea convenissent, et principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent omnia sedulo ab se facta ut quam plurimos ex civitatibus suis evocarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 184:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION