라틴어 문장 검색

Nam longa praefatione vel excusare vel commendare ineptias ineptissimum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 8:2)
Naturale est enim ut ea, quae quis adeptus est ipse, quam amplissima existimari velit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 3:2)
deinde quod durum existimabam, te amantissimum mei fraudare voluptate quam ipse capiebam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 12:2)
- primum ego officium scriptoris existimo, titulum suum legat atque identidem interroget se quid coeperit scribere, sciatque si materiae immoratur non esse longum, longissimum si aliquid accersit atque attrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 42:2)
Etenim temerarium existimo divinare quam spatiosa sit causa inaudita, tempusque negotio finire cuius modum ignores, praesertim cum primam religioni suae iudex patientiam debeat, quae pars magna iustitiae est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 8:1)
In summa solent quidam ex contubernalibus nostris existimare hanc orationem - iterum dicam - ut inter meas ὑπε`ρ *κτησιφῶντοσ esse:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 11:1)
Quia ipse, cum prima cognovi, iungere extrema quas avulsa cupio, te quoque existimo velle de Vareno et Bithynis reliqua cognoscere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 10 1:1)
Cupio enim et tibi probatum et coheredibus meis excusatum esse, quod me ab illis maiore officio iubente secerno.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 2:3)
Nam cum suspicarer futurum, ut tibi tumidius videretur, quoniam est sonantius et elatius, non alienum existimavi, ne te torqueres, addere statim pressius quiddam et exilius, vel potius humilius et peius, vestro tamen iudicio rectius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 4:1)
Finem existimas?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 13:1)
Simul excusa patri tuo casum, cui paratior apud feminas venia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 3:2)
Hunc solum diem excuso:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 1:1)
Ut in vita sic in studiis pulcherrimum et humanissimum existimo severitatem comitatemque miscere, ne illa in tristitiam, haec in petulantiam excedat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 1:1)
Atque ego optimum et emendatissimum existimo, qui ceteris ita ignoscit, tamquam ipse cotidie peccet, ita peccatis abstinet tamquam nemini ignoscat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 2:1)
ego beatissimum existimo, qui bonae mansuraeque famae praesumptione perfruitur, certusque posteritatis cum futura gloria vivit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION