라틴어 문장 검색

Inprobum risus, insanum vultus habitusque demonstrat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 12:5)
Coepi gubernatorem rogare, ut me in aliquo litore exponeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 2:3)
Frontem enim eius tantum novi et exposita, quae ostendit etiam transeuntibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 6:2)
Omnes tibi exponam, si ante indicavero esse aliquid genus, esse et speciem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 8:3)
ponere tamen illam solemus ad demonstrandam animi hilarem adfectionem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 1:4)
Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:3)
digito, ut ita dicam, demonstrandum est nec in multa spargendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 4:4)
Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 17:3)
Habemus interdum compositum animum, sed residem et inexercitatum ad inveniendam officiorum viam, quam admonitio demonstrat."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 32:5)
Ergo si recta actio virtuti necessaria est, rectas autem actiones admonitio demonstrat, et admonitio necessaria est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 45:5)
interim etiam inperfecto sed proficient demonstranda est in rebus agendis via.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 50:3)
Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:1)
Quoniam coepi tibi exponere, quanto maiore impetu ad philosophiam iuvenis accesserim quam senex pergam, non pudebit fateri, quem mihi amorem Pythagoras iniecerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 16:1)
Haec cum exposuisset Sotion et inplesset argumentis suis, " Non credis," inquit, " animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 19:1)
Faciam quod desideras, et quid nostris videatur, exponam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION