라틴어 문장 검색

ac nescio an eum beatissimum credi oporteat fore, cum iam secretus et consecratus, liber invidia, procul contentionibus famam tuto collocarit et sentiet vivus , quae post fata praestari magis solet, venerationem et, quid apud posteros futurus sit, videbit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 254:1)
Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 47장7)
" Quid mihi prodest philosophia, si fatum est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 4:2)
sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat, philosophia nos tueri debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 5:1)
Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit iuris nostri, si providentia in imperio est, aut si fatorum series inligatos trahit, aut si repentina ac subita dominantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 6:1)
Qualem dicimus seriem esse causarum, ex quibus nectitur fatum, talem esse cupiditatum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 6:4)
Totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 1:2)
Prope est a timente, qui fatum segnis expectat, sicut ille ultra modum deditus vino est, qui amphoram exiccat et faecem quoque exorbet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 32:4)
Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo minorem, tamquam ordinem fata servarent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 14:3)
O virum fortem, o dignum, cui fati daretur electio !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 21:1)
Illa nos docet fati varios esse accessus, finem eundem, nihil autem interesse, unde incipiat quod venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 27:4)
Quid est ergo quare indigner aut doleam, exiguo momento publica fata praecedo ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:6)
in hoc enim positum est et parere dis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 23:5)
Desine fata deum flecti sperare precando.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 12:5)
Agit illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION