라틴어 문장 검색

Exposuisse tantum genus uitii satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 65:2)
Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene * * . - Difficillime genus id inbecillitatis eliditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 66:2)
Aliud uiti genus est, ubi aures intra se ipsas sonant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 20:1)
Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet uix ei malo posse succurri.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 1:5)
Illud aliud genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 6:4)
Id abscessus genus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 16장 1:3)
Id genus quamuis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:1)
Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod phagedaena a Graecis nominatur, oriri solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:1)
Ea omnia genera abscessum esse alias proposui, medicamentaque his idonea executus sum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 1:3)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:1)
Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 1:2)
Sunt propria quaedam in singulis telorum generibus, quae protinus subiciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 4:2)
Euellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci uocant, quoniam auctorem Dioclen habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 7:2)
Tertium genus telorum est, quod interdum euelli debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 9:1)
Quae quamuis et in ceruice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diuerso genere curentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION