라틴어 문장 검색

Hac ubi damnata fatis tellure locarunt Castra duces, cunctos belli praesaga futuri Mens agitat, summique gravem discriminis horam Adventare palam est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:1)
Qua torta graves lorica catenas Opponit, tutoque latet sub tegmine pectus, Hac quoque perventum est ad viscera:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:24)
te saevo Marte subactum, Pompeioque graves poenas nobisque daturum, Cum morior, sperare licet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:33)
Sed castra fugatos Ne revocent, pellatque quies nocturna pavorem, Protinus hostili statuit succedere vallo, Dum Fortuna calet, dum conficit omnia terror, Non veritus, grave ne fessis ac Marte subactis Hoc foret imperium.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:2)
Gravis est Magno, quicumque malorum Testis adest.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:7)
tanto devinxit amore Hos pudor, hos probitas, castique modestia vultus, Quod, submissa nimis, nulli gravis hospita turbae, Stantis adhuc fati vixit, quasi coniuge victo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:32)
manis hoc Aegyptia forsan Obtulit officium grave manibus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:30)
Fuit aurea silva, Divitiisque graves et fulvo germine rami:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:20)
Et gravis in geminum vergens caput Amphisbaena:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:56)
Et larices fumoque gravem serpentibus urunt Abrotanum, et longe nascentis cornua cervi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:59)
Pone duces priscos et nomina pauperis aevi, Fabricios Curiosque graves:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:29)
Si de servitio gravi queruntur, Adsertor venias satisque praestes, Et, cum se dominum vocabit ille, Dicas esse meos manuque missos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LII2)
Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino, Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVII1)
Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus Atque duplex animae longius exit odor?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVII3)
Mutua viginti sestertia forte rogabam, Quae vel donanti non grave munus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION