라틴어 문장 검색

Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 367)
Istaec dicta te experiri et operis et factis volo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 374)
sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum te aestimatum, et meam esse vitam hic pro te positam pignori, ne tu me ignores, quom extemplo meo e conspectu abscesseris, quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris, tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras neque des operam pro me ut huius reducem facias filium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 376)
Sequere me, viaticum ut dem a trapezita tibi, eadem opera a praetore sumam syngraphum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 397)
et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea una opera mihi sunt sodales qua iste.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 451)
Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4164)
Fateor, omnia facta esse ita ut dicis, et fallaciis abiisse eum abs te mea opera atque astutia;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 526)
sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam, qui nunc propter me meaque verba vinctus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 547)
Quia vera obessent illi quoi operam dabam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 555)
verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS8)
vos omnes opere magno esse oratos volo, benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS12)
senis uxor sensit virum amori operam dare, propterea una consentit cum filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS35)
sciens ei mater dat operam absenti tamen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS37)
Pol ego amico dedi cuidam operam, dum emit unguenta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 348)
propter eam rem magis armigero dat operam de industria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 3125)

SEARCH

MENU NAVIGATION