라틴어 문장 검색

ortum autem initium est rei, quod in populo per multos annos incenso neque differri census poterat neque consulibus, cum tot populorum bella imminerent, operae erat id negotium agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 89:1)
quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum, quae fuerunt eruntque pluribus populis exitio quam bella externa, quam fames morbive, quaeque alia in deum iras velut ultima publicorum malorum vertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 96:2)
trepidatum in Etruria est post Fidenas captas non Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non adfuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 246:1)
sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnae frequenter habitum esset, parum constitit bellone publico gentis universae tuendi Veientes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 675:2)
eaque res ut initium pavoris ac fugae, sic una salus fugientibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 416:3)
ad eos velut simulacra versi cum starent, M. Papirius, unus ex iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput incusso iram movisse atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 456:1)
tu T. Quincti, equitem intentus ad primum initium moti certaminis teneas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 131:1)
inde de regno agendi ortum initium dicitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 198:1)
"Neque novum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiae gentis iam inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper plebis commodis adversatos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 424:1)
inter aliarum parva principia rerum ludorum quoque prima origo ponenda visa est, ut appareret quam ab sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 23:1)
nec tamen ludorum primum initium procurandis religionibus datum aut religione animos aut corpora morbis levavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 24:1)
eo anno plebei Romanae velut aliud initium libertatis factum est, quod necti desierunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 391:1)
lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat imbellis multitudo tamen Fregellani sustinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 170:1)
tum disciplina militaris, iam inde ab initiis urbis tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum venerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 247:2)
itaque consules qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum ordinem prava lectione senatus, qua potiores aliquot lectis praeteriti essent, negaverunt eam lectionem se, quae sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, observaturos et senatum extemplo citaverunt eo ordine qui ante censores Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 421:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION