라틴어 문장 검색

quid alioqui fiet, cum in medio foro, tot circumstantibus iudiciis, iurgiis, fortuitis etiam clamoribus, erit subito continua oratione dicendum, si particulas quas ceris mandamus nisi in solitudine reperire non possumus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 192:2)
nam quodammodo mandata perferet, et ea, quae sibi a iudice credi postulaturus est, aliena fide dicet, et ipse litigantium auxiliator egebit auxilio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 86:1)
Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장7)
Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 32장3)
Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce modi:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 32장5)
Ad hoc mandata verbis dat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 44장11)
Numida mandata brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장6)
Bomilcar mature regis mandata exequitur et per homines talis negoti artifices itinera egressusque eius, postremo loca atque tempora cuncta explorat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장7)
Ille brevi mandata efficit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장10)
Ita perculsa nobilitate post multas tempestates nouo homini consulatus mandatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장10)
Igitur quaestori mandata Bocchi patefaciunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장10)
Marius postquam infecto quo intenderat negotio Cirtam redit et de adventu legatorum certior factus est, illosque et Sullam [ab Utica] venire iubet, item L. Bellienum praetorem Vtica, praeterea omnis undique senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장1)
Seneca Lucilio suo salutem Epistulas ad me perferendas tradidisti, ut scribis, amico tuo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 31)
Itaque hoc, quod apud Pomponium legi, animo mandabitur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 6:1)
Sed iam finem epistulae faciam, si illi signum suum inpressero, id est aliquam magnificam vocem perferendam ad te mandavero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION