라틴어 문장 검색

nam ad deuerticulum rei uentum est.
(아풀레이우스, 변명 78:16)
adhuc enim, Maxime, quantum equidem animaduerti, nusquam mulier magiam nominauit, sed ordinem repetiuit eundem, quem ego paulo prius, de longa uiduitate, de remedio ualetudinis, de uoluntate nubendi, de meis laudibus, quas ex Pontiano cognouerat, de suasu ipsius, ut mihi potissimum nuberet.
(아풀레이우스, 변명 78:17)
omnes isti quos nominaui et si qui praeterea fuerunt dolo memorandi, si cum hac una Rufini fallacia contendantur, macci prorsus et buccones uidebuntur.
(아풀레이우스, 변명 79:6)
nam non necesse est in re tam perspicua pluribus disputare.
(아풀레이우스, 변명 87:2)
parum hoc est, liberalius agam, - nam et ipse Pudentillae multos annos largitus est, redonabo igitur uicissim decem annos - Mezentius cum Vlixe errauit:
(아풀레이우스, 변명 87:9)
nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere:
(아풀레이우스, 변명 90:10)
nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala ualetudine scriberet, diu sum aduersus illam renisus, ne hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret;
(아풀레이우스, 변명 97:2)
adest etiam tutor auctor mulieris, uir grauissimus et sanctissimus, omni cum honore mihi nominandus, Cassius Longinus.
(아풀레이우스, 변명 99:11)
nam illic quoque uideret hominem praesidere, hominem depugnare:
(아풀레이우스, 플로리다 4:6)
nam si mimus est, riseris, si funerepus, timueris, si comoedia est, faueris, si philosophus, didiceris.
(아풀레이우스, 플로리다 5:2)
nam uiliter semet ipsum colere sui contemptus est, barbare alios insectari audientium contumelia est.
(아풀레이우스, 플로리다 7:8)
nam ex innumeris hominibus pauci senatores, ex senatoribus pauci nobiles genere et ex iis pauci consulares, ex consularibus pauci boni et adhuc ex bonis pauci eruditi.
(아풀레이우스, 플로리다 8:2)
nam quodcumque ad uos protuli, exceptum ilico et lectum est, nec reuocare illud nec autem mutare nec emendare mihi inde quidquam licet.
(아풀레이우스, 플로리다 9:12)
nam et beneficio multis commodasti et exemplo omnibus profuisti.
(아풀레이우스, 플로리다 9:42)
nam etiam eo tempore, quo prouinciam circumibas, manente nobis Honorino minus sensimus absentiam tuam, quamquam te magis desideraremus;
(아풀레이우스, 플로리다 9:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION