라틴어 문장 검색

nam, ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 114:5)
studia quoque, nam rusticus, forensis, negotiator, miles, navigator, medicus aliud atque aliud efficiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 121:1)
nam et saepe plurimum lucis adfert ipsa translatio, cum etiam iuris consulti, quorum summus circa verborum proprietatem labor est, litus esse audeant dicere, qua fluctus eludit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 383:2)
nisi vero inter otia animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosequuntur, ut peregrinari, navigare, proeliari, populos alloqui, divitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere, nec cogitare sed facere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 103:4)
ut, quare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint iure iurando adacti an exemplo moti an gratificantes Atridis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 74:7)
interim notis nomine verbis, quid sit penus, quid litus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 141:2)
iuvenes, qui convivere solebant, constituerunt, ut litore cenarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 159:1)
pater eius, a transmarina cum ad litus idem appulisset, lecto nomine suspendit se.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 159:3)
An quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit, stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 127:2)
Et avi similis, quae circum litora, circum piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 135:4)
hoc miror, hoc queror, hominem ita alterum velle, ut etiam narem , qua ipse naviget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 266:5)
ex Graeco vero translata vel Sallustii plurima, quale est, vulgus amat fieri, vel Horatii, nam id maxime probat, nec ciceris, nec longae invidit avenae, vel Vergilii, tyrrhenum navigat aequor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 171:1)
muliercula nixus litore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 361:4)
ratibus adhuc navigaremus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 140:4)
propter quae idem ille tantus amator secreti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum sono fluctus illideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expavescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 192:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION