라틴어 문장 검색

Alta Suburani vincenda est semita clivi Et numquam sicco sordida saxa gradu, Vixque datur longas mulorum rumpere mandras Quaeque trahi multo marmora fune vides.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXII3)
Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)
Pietate fratres Curvios licet vincas, Quiete Nervas, comitate Rusones, Probitate Macros, aequitate Mauricos, Oratione Regulos, iocis Paulos:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXVIII2)
Quae crine vicit Baetici gregis vellus Rhenique nodos aureamque nitelam;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII2)
Reddatur si pugna triplex pastoris Hiberi, Est tibi qui possit vincere Geryonen.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXV6)
Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno, Et potius plenos aere relinque cados.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII2)
Cum dubitaret adhuc belli civilis Enyo Forsitan et posset vincere mollis Otho, Damnavit multo staturum sanguine Martem Et fodit certa pectora tota manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXII1)
Victurus genium debet habere liber.'
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXI8)
Vicini, moneo, sanctum celebrate Priapum Et bis septenis parcite iugeribus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII5)
Cum sis tam pauper, quam nec miserabilis Iros, Tam iuvenis, quam nec Parthenopaeus erat, Tam fortis, quam nec, cum vinceret, Artemidorus, Quid te Cappadocum sex onus esse iuvat?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXVII1)
Quam nec Cyaneae quondam potuere ruinae Frangere nec Scythici tristior ira freti, Saecula vicerunt:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIX2)
Nos tenues in utroque sumus vincique parati:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLII2)
Si victura meis mandantur nomina chartis Et fas est cineri me superesse meo:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLIV5)
viginti litigat annis Quisquam, cui vinci, Gargiliane, licet?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXV3)
Sic vincas Noviumque Publiumque Mandris et vitreo latrone clusos;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION