라틴어 문장 검색

non quid habeam sed quibus rebus invenerim quaerant, et quem ad modum natus et quo pacto educatus sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 2:5)
Naevius non volt, si est homini honesto locus in civitate invito Naevio, si fas est respirare P. Quinctium contra nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam me defendente obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando tandem posse consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:3)
itaque hoc sum adgressus statim Catone absoluto - quem ipsum numquam attigissem tempora timens inimica virtuti, nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non parere nefas esse duxissem - , sed testificor me a te roga- tum et recusantem haec scribere esse ausum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 2:1)
Nam et ipse Aristoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 2:4)
Ita notatio naturae et animadversio peperit artem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 1:5)
quod eo maius est illi quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur, quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 4:1)
quid enim ego laboravi aut quid egi aut in quo evigilarunt curae et cogitationes meae, si quidem nihil peperi tale, nihil consecutus sum, ut eo statu essem, quem neque fortunae temeritas neque inimicorum labefactaret iniuria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:7)
quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 3:2)
ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumun- tur, ut Crassus in causa Curiana exemplis plurimis usus est, qui testamento sic heredes instituisset, ut si filius natus esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam tutelam venisset, hereditatem obtinuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 4:1)
In scribendis verbis in universum quidem scripturam codicis X fideliter reddendam duxi, quam e consensu sive omnium sive plurium librorum ex eo natorum sine difficultate recuperare licebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말306)
Et quidem, si tibi constare vis, omnes, quicumque nati sunt eruntve, non solum miseri, sed etiam semper miseri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 9:9)
necesse est enim miseros esse eos qui centum milibus annorum ante occiderunt, vel potius omnis, quicumque nati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 9:12)
ego autem non commemini, ante quam sum natus, me miserum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 13:3)
Ita iocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non sint, et non eos miseros, qui mortui sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 13:5)
eius doctor Plato triplicem finxit animum, cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere voluit, iram et cupiditatem, quas locis disclusit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION