라틴어 문장 검색

Cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando liberatus, rettuli me, Brute, te hortante maxime ad ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis litteris inlustrandum putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper iudicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 1:1)
his sententiis omnibus nihil post mortem pertinere ad quemquam potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:6)
serit arbores, quae alteri saeclo prosint, ut ait in Synephebis, quid spectans nisi etiam postera saecula ad se pertinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:8)
Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnesque qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vita cesserint, nobis quoque idem existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut virtute animus excellit, eos arbitrabimur, quia natura optima sint, cernere naturae vim maxume, veri simile est, cum optumus quisque maxume posteritati serviat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum sit habiturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 34:1)
itaque non deterret sapientem mors, quae propter incertos casus cotidie imminet, propter brevitatem vitae numquam potest longe abesse, quo minus in omne tempus rei p. suisque consulat, cum posteritatem ipsam, cuius sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:8)
in quo quid potest esse mali, cum mors nec ad vivos pertineat nec ad mortuos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 90:3)
totaque de ratione humationis unum tenendum est, ad corpus illam pertinere, sive occiderit animus sive vigeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:10)
quantum autem consuetudini famaeque dandum sit, id curent vivi, sed ita, ut intellegant nihil id ad mortuos pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:1)
sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:3)
hi enim ipsi odiosi sunt, quod ad animum pertinent eumque sollicitant, animusque aeger, ut ait Ennius, semper errat neque pati neque perpeti potest, cupere numquam desinit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 5:2)
negabat genus hoc orationis quicquam omnino ad levandam aegritudinem pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:1)
Sed ad hanc opinionem magni mali cum illa etiam opinio accessit oportere, rectum esse, ad officium pertinere ferre illud aegre quod acciderit, tum denique efficitur illa gravis aegritudinis perturbatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:6)
quia huic generi malorum non adfingitur illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quae omnium maxuma est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 68:5)
nam pertinet ad omnes perturbationes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:8)
Quando, ut aliis locis de virtute et diximus et saepe dicendum erit - pleraeque enim quaestiones, quae ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonte ducuntur - , quando igitur virtus est adfectio animi constans conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae voluntates sententiae actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa virtus brevissume recta ratio dici potest). huius igitur virtutis contraria est vitiositas - sic enim malo quam malitiam appellare eam quam Graeci κακίαν appellant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION