라틴어 문장 검색

Quare omnium philosophorum, ut ante dixi, una ratio est medendi, ut nihil, quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa sit perturbatione dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:1)
ad magistros virtutis philosophos veniamus, qui amorem negant stupri esse et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio mea fert, mentiente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:2)
philosophi sumus exorti, et auctore quidem nostro Platone, quem non iniuria Dicaearchus accusat, qui amori auctoritatem tribueremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 71:7)
scire autem nos oportet cognitis, quoad possunt ab homine cognosci, bonorum et malorum finibus nihil a philosophia posse aut maius aut utilius optari quam haec, quae a nobis hoc quadriduo disputata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 82:2)
hunc errorem quasi radicem malorum omnium stirpitus philosophia se extracturam pollicetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 83:4)
aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum contra nihil sine ratione recte fieri possit, aut, cum philosophia ex rationum conlatione constet, ab ea, si et boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et auxilia petamus bene beateque vivendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 84:3)
nihil est enim omnium quae in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 1:4)
nam cum ea causa impulerit eos qui primi se ad philosophiae studium contulerunt, ut omnibus rebus posthabitis totos se in optumo vitae statu exquirendo conlocarent, profecto spe beate vivendi tantam in eo studio curam operamque posuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 2:1)
Sed et huius culpae et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:1)
o vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:3)
Ac philosophia quidem tantum abest ut proinde ac de hominum est vita merita laudetur, ut a plerisque neglecta a multis etiam vituperetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:2)
sed, ut opinor, hic error et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus vita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:4)
artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:6)
admiratum Leontem novitatem nominis quaesivisse, quinam essent philosophi, et quid inter eos et reliquos interesset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:7)
hos se appellare sapientiae studiosos - id est enim philosophos - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION