라틴어 문장 검색

itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati et temptata verius pugna quam inita in fugam averterunt classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 227:2)
neque id pulcherrimum eius victoriae fuit, sed quod una levi pugna toto eius orae mari potiti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 232:1)
simul et per aversa castra equitatus cum levi armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 291:1)
principio levem armaturam dimittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 348:1)
prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum ex inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 350:1)
peditum acies inter perculsos impavida sola erat, videbaturque, si iusta ac directa pugna esset, haudquaquam impar futura:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 351:1)
sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt ut nec animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 352:1)
itaque, priusquam ad coniectum teli veniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis feroci pugna hostes continuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 357:1)
Hannibal spem nanctus locis natis ad equestrem pugnam, qua parte virium invictus erat, facturos copiam pugnandi consules, derigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 539:1)
ille, si quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque improvidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis eventus participem fore diceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 542:1)
videret ut quibus lingua prompta ac temeraria aeque in pugna vigerent manus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 542:2)
gemino Servilio media pugna tuenda data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 551:1)
Hannibal luce prima Baliaribus levique alia armatura praemissa transgressus flumen, ut quosque traduxerat ita in acie locabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 553:1)
clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna levibus primum armis commissa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 563:1)
deinde equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 563:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION