라틴어 문장 검색

Itaque ii, quibus multum ad propositum bene vivendi confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent, sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates illorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 2:1)
Multum mihi contulerunt ad bonam valetudinem amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 4:1)
Ad haec ergo remedia te confer.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:1)
Eo perductus est furor, ut periculosissima res sit beneficia in aliquem magna conferre;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 32:1)
Ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad illos artificii veternosissimi nodos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:6)
Invicem hoc et illo commeandum est et alterum altero temperandum, ut quicquid lectione collectum est, stilus redigat in corpus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 2:3)
magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo suo transtulit amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso, ex quo illae pependerant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 17:2)
Scis rotunda metiri, in quadratum redigis quamcumque acceperis formam, intervalla siderum dicis, nihil est, quod in mensuram tuam non cadat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 13:2)
Nihil nobis liberalia conferunt studia?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 20:2)
Nam et hae viles ex professo artes, quae manu constant, ad instrumenta vitae plurimum conferunt, tamen ad virtutem non pertinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 20:4)
Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 29:9)
"Cum dicatis," inquit, "sine liberalibus studiis ad virtutem non perveniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre virtuti?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 31:1)
Ligna navi nihil conferunt, quamvis non fiat navis nisi ex lignis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 31:3)
Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:2)
deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION