라틴어 문장 검색

nos apud Theotimum omne aurum deposivimus, qui illic sacerdos est Dianae Ephesiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3112)
ego huius fani sacerdos clueo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 532)
eadem, sacerdos Veneria haec si quid amplius scit, si videro, exquisivero:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 229)
Ex malis multis metuque summo capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 356)
ego quod mihi imperavit sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 3149)
Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit a vobis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 437)
Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 459)
iam hercle evocabo hinc hanc sacerdotem foras, ut hanc accipiat urnam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 527)
tum sacerdos Veneria indigne adflictatur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 228)
Quis homo est tanta confidentia, qui sacerdotem violare audet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 230)
Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 245)
tanto> in metu nunc sumus ambae, importunitas tantaque iniuria nos est modo hic intus ab nostro ero, qui scelestus sacerdotem anum praecipes reppulit propulit perquam indignis modis nosque ab signo intimo vi deripuit sua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 33)
De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum principium aquam est professus, Heraclitus ignem, Magorum sacerdotes aquam et ignem, Euripides, auditor Anaxagorae, quem philosophum Athenienses scaenicum appellaverunt, aera et terram, eamque e caelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium animalium in mundo procreavisse, et quae ex ea essent prognata, cum dissolverentur temporum necessitate coacta, in eandem redire, quaeque de aere nascerentur, item in caeli regiones reverti neque interitiones recipere et dissolutione mutata in eam recidere, in qua ante fuerant, proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말1)
Cum ergo et a physicis et philosophis et ab sacerdotibus iudicetur ex potestate aquae omnes res constare, putavi, quoniam in prioribus septem voluminibus rationes aedificiorum sunt expositae, in hoc oportere de inventionibus aquae, quasque habeat in locorum proprietatibus virtutes, quibusque rationibus ducatur, et quemadmodum ante probetur, scribere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말16)
posteaquam ingenuae virgines et ephebi cum sacerdotibus venerunt ad deprecandum, tunc est pollicitus his legibus, uti, si eam machinam cepisset, sua esset.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION