라틴어 문장 검색

de artis vero potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes polliceor, uti spero, his voluminibus non modo aedificantibus sed etiam omnibus sapientibus cum maxima auctoritate me sine dubio praestaturum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장78)
itaque quoniam ab his praesidiis sum desertus, per auxilia scientiae scriptaque, ut spero, perveniam ad commendationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말20)
'bene speremus!
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말2)
sed tamen his voluminibus editis, ut spero, etiam posteris ero notus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말24)
Quid enim sperari, vel speratum amari potest, nisi prius credatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:6)
ipse licet sperare vetes, sperabimus usque ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 167)
melius est enim confidere in domino quam confidere in homine, melius est sperare in domino quam sperare in principibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:4)
Hoc bonum adeo non recipit infantia, ut pueritia non speret, adulescentia inprobe speret;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 12:4)
Non potest in ea sperari sacerdos in qua sperari meretrix potest:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 4:7)
nec sperent tartara regem 'nec sperent' dixit, quasi beneficium det quocumque venerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 363)
siquis idem sperat, laturas poma myricas speret, et e medio flumine mella petat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:553)
Scribonia, gravis femina, amita Drusi Libonis fuit, adulescentis tam stolidi quam nobilis, maiora sperantis quam illo saeculo quisquam sperare poterat aut ipse ullo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:1)
At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 87:2)
consul autem ipse parvo animo et pravo tamen cavillator genere illo moroso quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam facetiis ridiculus, nihil agens cum re publica, seiunctus ab optimatibus, a quo nihil speres boni rei publicae quia non vult, nihil speres mali quia non audet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 4:5)
et tamen eius modi spero negotia esse, ut et vos istic commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus nostri rem p. defensuros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 7 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION