라틴어 문장 검색

"nos vilis in omnis prompta manus casus, domino cuicumque parati, qualiter hinc gelidus Boreas, hinc nubifer Eurus vela trahunt, nutat mediae fortuna carinae, - heu dubio suspensa metu tolerandaque nullis aspera sors populis!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권63)
spatiis hinc omnia iuxta, primaeque occiduaeque domus et fusa sub omni terra atque unda die.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권66)
"iamdudum ab sedibus illis incipe, fluctivaga qua praeterlabitur unda Sicanios longe relegens Alpheos amores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권96)
sed plurimus Auster inglomerat noctem, tenebrosa volumina torquens, defunditque imbres, sicco quos asper hiatu praesolidat Boreas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권121)
ruit agmine magno Inachus et gelidas surgens Erasmus in undas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권123)
mox ut iactis sermonibus irae intumuere satis, tum vero erectus uterque exsertare umeros undamque lacessere pugnam, celsior ille gradu procera in membra simulque integer annorum, sed non et viribus infra Tydea fert animus, totosque infusa per artus maior in exiguo regnabat corpore virtus, iam crebros ictus ora et cava tempora circum obnixi ingeminant, telorum aut grandinis instar Riphaeae, flexoque genu vacua ilia fundunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권137)
"namque ut passa deum Nemeaei ad fluminis undam, bis quinos plena eum fronte resumeret orbes Cynthia, sidereum Latonae feta nepotem edidit;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권198)
exin mille duces, foribus tum immissa superbis unda fremit volgi, procerum manus omnis et alto quis propior de rege gradus, stant ordine primi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권75)
Iamque emensus iter silvis ac litore durum, qua Lernaea palus ambustaque sontibus alte intepet hydra vadis, et qua vix carmine raro longa sonat Nemee nondum pastoribus ausis, qua latus Eoos Ephyres quod vergit ad curos Sisyphiique sedent portus irataque terrae curva Palaemonio secluditur unda Lechaeo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권142)
"mea quanto Sithonia mallem nupsisset virgo sub Arcto trans Borean Thracasque tuos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권108)
dubium, cui pronus Apollo oraque Cirrhaca satiavit largius unda.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권169)
"clara regione profundi aetheros innumeri statuerunt agmina cygni, sive hos Strymonia Boreas eiecit ab Arcto, seu fecunda refert placidi clementia Nili."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권198)
Notusve ius habet aut Getica Boreas impactus ab Ursa.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권185)
undarum vocat ille deas mediusque silentum incipit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권311)
diffugere undae, squalent fontesque lacusque, et cava ferventi durescunt flumina limo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권321)

SEARCH

MENU NAVIGATION