라틴어 문장 검색

- Dum ad montana progreditur exercitus, nocte eclipsis lunae apparuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 85:3)
Quarta vero dehinc exorta luce pariter peregrini procedentes viam insistunt, relicta civitate Rames, qui usque ad locum quo haec montana incipiunt, quae urbem Jerusalem in medio sitam undique circumstant, proficisci statuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:1)
- Quomodo Christiani incolae urbis Bethlehem duci Godefrido legatos dirigunt, ut maturaret ad subveniendum, et de gratulabunda susceptione sociorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 87:2)
Gentiles enim ex omni plaga regni Babyloniae, audito adventu Christianorum, confluebant in Jerusalem, ad defensionem urbis et occisionem eorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 88:2)
Vix a castris praemissi equites processerant, et ecce fama ad aures primorum universique exercitus est perlata, legationem duci a Bethlehem esse allatam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:1)
Ab eadem autem rupe Tankrado descendenti ex adverso, qui et ipse exercitum [0537D] praecessit, causa quaerendi necessaria, idem Gastus obviam factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:9)
Qui Sarracenorum ab urbe egressionem et praedae suae excussionem manifestans, ad insectandos eosdem hostes ipsius Tankradi animum vehementer accendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:10)
Unde ambo, admistis sociorum copiis, fortiter in terga adversariorum equos laxant, usque ad portam urbis Jerusalem eos in fugam remittentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:11)
praedam vero retinentes ad subsequentem Christianorum exercitum perduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:12)
Jerusalem vero nominari audientes, omnes prae laetitia in fletum lacrymarum [0538A] fluxerunt, eo quod tam vicini essent loco sancto desideratae urbis, pro quo tot labores, tot pericula, tot mortis genera perpessi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:15)
Mox pro auditae urbis desiderio et amore videndi sanctam civitatem obliti laborem suamque fatigationem, amplius quam solebant iter maturant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:16)
Christiani vero videntes regis militiam, urbis munitionem, gentilium contradictionem, muros in circuitu locata obsidione vallant, ducemque Godefridum, quia erat potens consiliis et viribus, cum Teutonicis bello ferocissimis, in latere turris David, ubi major vis defensionis redundabat, ordinant, et una cum eo Tankradum comitem, et Reymundum cum duobus episcopis Italiae ante januam [0538C] ejusdem turris cum suo comitatu sedere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:4)
Comes Reinboldus de civitate Oringis, Lodewicus de Monzun, Cuno de Monte acuto, filiusque ejus Lambertus, Gastus de Bordeiz, Gerhardus de Rosselon, Baldewinus de Burg, Thomas de Feria castro undique in circuitu urbis consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:7)
et super montem Sion fixis tentoriis, urbem obsidere profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:9)
Vallis vero Josaphat, super quam erat urbs et ejus imminebant aedificia, remansit inobsessa propter locorum difficultatem et vallium profunditatem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION