라틴어 문장 검색

illud dicere satis habeo, nihil esse non modo in orando, sed in omni vita prius consilio, frustraque sine eo tradi ceteras artes, plusque vel sine doctrina prudentiam quam sine prudentia facere doctrinam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 255:1)
tu cum horninibus consulere debeas et servire humanae societati eaque lege natus sis et ea habeas principia naturae, quibus parere et quae sequi debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas vicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis adsit commoditatis et copiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 64:3)
Non ego sum prudentia, sed sum prudentiæ verba.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 41:2)
heleno prudentia in homine enim prudentia est, in vatibus fides.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4332)
non igitur utilitatem amicitia, sed utilitas amicitiam secuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 65:6)
Manebit ergo amicitia tam diu, quam diu sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam constituet, tollet eadem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:8)
Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia plus pollet, quippe cum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine iustitia nihil valet ad faciendam fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 44:1)
nec magis est vituperandus proditor patriae quam communis utilitatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut salutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 83:4)
nemo est igitur, quin hanc affectionem animi probet atque laudet, qua non modo utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam conservatur fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 85:6)
Quodsi nihil est tam contra naturam quam turpitudo (recta enim et convenientia et constantia natura desiderat aspernaturque contraria) nihilque tam secundum naturam quam utilitas, certe in eadem re utilitas et turpitudo esse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:3)
nam si una beneficii dandi causa sit dantis utilitas, nulla autem ex nobis utilitas deo speranda est, nulla deo dandi beneficii causa est.
(세네카, 행복론, Liber IV 13:3)
"Iusticia sine prudentia multum poterit, sine iusticianil valet prudentia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 10:16)
et hoc quia per prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentiae et rationis deus est, ad saxum dicitur esse religatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4210)
Plurimi opinionem minime sanam foverunt, hanc nimirum, principi in status sui administratione, et viro magno in actionum suarum directionem, ad factiones quae invaluerunt praecipue respiciendum, atque hanc principalem prudentiae partem esse, cum contra facultas haec prudentiae quam maxime vigeat vel in disponendis rebus quae ad omnes sine discrimine pertinent, et in quibus homines diversarum factionum coeunt, vel in palpandis, conciliandis, et tractandis singulis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:2)
Utilitatum igitur magnitudine constituti sunt ei di qui utilitates quasque gignebant, atque is quidem nominibus quae paulo ante dicta sunt quae vis sit in quoque declaratur deo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION