라틴어 문장 검색

patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret ne impedimento esset quo minus comitia praetoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 475:1)
censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum nihil movisset, ad populum cum Flacco agendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 478:2)
quoniam praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum censere satis praetorum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 482:1)
sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, ipse vino et venere amens sanguine hominis in convivio lusisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 523:2)
postero die quidem integra, memor pristinorum eius in civitatem meritorum, parcendum ac per eum remedia quaerenda esse praesentium malorum censebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 592:1)
liberemus inquit diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 608:1)
postremo Latinam potius coloniam deducendam patres censuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 658:2)
iste enim est cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 122:1)
quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis in me esse, qui iam nunc sanguinem meum sibi indulgeri aequum censet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 194:3)
tum quoque non placere nisi per deditionem Ligures recipi, et receptis arma adimi atque eos ad consules mitti senatum aequum censere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 201:2)
isdem auctoribus et senatus censuit et consules edixerunt ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 230:2)
expectandos tamen, quos ad exploranda omnia Romam miserat censebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 277:3)
et ut praetor urbanus consulibus scriberet senatum aequum censere subitarios milites, tumultus causa conscriptos, primo quoque tempore dimitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 337:1)
senatus censuit satis habendum quod praetor iusiurandum polliceretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 351:1)
is erat qui ipse aedem voverat, quo die cum rege Antiocho ad Thermopylas depugnasset, locaveratque idem ex senatus consulto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 398:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION