라틴어 문장 검색

Atilius Regulus, eum Poenos in Africa funderet, ad senatum scripsit mercennarium suum discessisse et ab eo desertum esse rus, quod senatui publice curari, dum abesset Regulus, placuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 87:2)
paupertas tolerabilis est, si ignominia absit, quae vel sola opprimere animos solet."
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 91:4)
Si multo ante afuisses, fortius tulisses ipso intervallo desiderium molliente;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 106:3)
non potest muliebris excusatio contingere ei, a qua omnia muliebria vitia afuerunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 110:2)
tantum debes a feminarum lacrimis abesse, quantum vitiis.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 113:2)
sed quantum tibi patris mei antiquus rigor permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti, attigisti tamen.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:4)
Numerarem inter magna solacia patrem quoque tuum, nisi abesset;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 130:1)
Quod longe a sensibus tuis prudentissimis piissimisque abest, adversus felicitatem tuam parum gratus es, si tibi quicquam hoc salvo flere permittis.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 40:5)
Iudicemus illos abesse et nosmet ipsi fallamus, dimisimus illos, immo consecuturi praemisimus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 109:7)
Quid ergo interest id extendere, cuius quantumcumque fuerit incrementum non multum aberit a nihilo ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 124:3)
Aristo- telis finitio non multum a nostra abest ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 17:6)
Absit hoc a virtute malum, ut umquam ratio ad vitia confugiat !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:1)
Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severi- tate crudelitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:4)
Rident itaque gaudentque et voluptate multa perfruuntur plurimumque ab iratorum vultu absunt, per otium saevi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 26:3)
sed nihilo minus illi ipsi stulti et inaequales et sub ictu paenitentiae positi magnas percipient voluptates, ut fatendum sit tam longe tum illos ab omni molestia abesse quam a bona mente et, quod plerisque contingit, hilarem insaniam insanire ac per risum furere.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 58:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION