라틴어 문장 검색

quare demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens - quam sibi conveniat, ipse viderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 34:1)
hic est ille moderatus, hic fortis, hic sapiens, hic et nascentibus et cadentibus cum reliquis commodis, tum maxime liberis parebit et oboediet praecepto illi veteri:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 36:5)
qui autem poterit esse celsus et erectus et ea, quae homini accidere possunt, omnia parva ducens, qualem sapientem esse volumus, nisi omnia sibi in se posita censebit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 42:2)
atqui sapiens semper ita adfectus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 43:2)
semper igitur sapiens beatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 43:3)
parumne cognitum est superioribus nostris disputationibus, an delectationis et otii consumendi causa locuti sumus, sapientem ab omni concitatione animi, quam perturbationem voco, semper vacare, semper in animo eius esse placidissimam pacem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 48:2)
at semper sapiens talis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 48:4)
Similemne putas C. Laelii unum consulatum fuisse, et eum quidem cum repulsa (si, cum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non populus [a bono consule] potius quam ille [a bono populo] repulsam fert) - sed tamen utrum malles te, si potestas esset, semel ut Laelium consulem an ut Cinnam quater?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:2)
quo tandem igitur gaudio adfici necesse est sapientis animum cum his habitantem pernoctantemque curis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:1)
transeat idem iste sapiens ad rem publicam tuendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:4)
quodsi gaudere talibus bonis animi, id est virtutibus, beatum est omnesque sapientes is gaudiis perfruuntur, omnis eos beatos esse confiteri necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:9)
an Epicuro, qui tantum modo induit personam philosophi et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit, quod quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit, nullum sapienti esse tempus, etiamsi uratur torqueatur secetur, quin possit exclamare:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 73:2)
non enim video, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae voluptates - sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:2)
Dolorem vero sapiens extimescet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 76:3)
huic igitur succumbet virtus, huic beata sapientis et constantis viri vita cedet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION