라틴어 문장 검색

Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore Caesariem, duroque admisit gaudia vultu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:28)
nec sancto caruisset via Catone.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:26)
Et scelerum vindex in sancto pectore Bruti Sedit, et invicti posuit se mente Catonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:5)
Nam cui crediderim superos arcana daturos Dicturosque magis, quam sancto vera Catoni?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:27)
Spectabat modo solus inter omnes Nigris munus Horatius lacernis, Cum plebs et minor ordo maximusque Sancto cum duce candidus sederet.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, II1)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Non de plebe domus nec avarae verna catastae, Sed domini sancto dignus amore puer, Munera cum posset nondum sentire patroni, Glaucia libertus iam Melioris erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXIX1)
Vicini, moneo, sanctum celebrate Priapum Et bis septenis parcite iugeribus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII5)
Natorum pietas sanctis quem coniugis umbris Miscuit:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XL2)
Sanctorum nobis miracula reddis avorum Nec pateris, Caesar, saecula cana mori, Cum veteres Latiae ritus renovantur harenae Et pugnat virtus simpliciore manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXX1)
At tu, sancte pater, tanto pro munere gratus, Ferrea perpetua claustra tuere sera.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXVIII3)
iactamur in alto Urbis, et in sterili vita labore perit, Dura suburbani dum iugera pascimus agri Vicinosque tibi, sancte Quirine, lares.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVIII4)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)
Qui vino madeat nec erubescat Pingui sordidus esse Cosmiano, Ludat cum pueris, amet puellas, Nec per circuitus loquatur illam, Ex qua nascimur, omnium parentem, Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XV3)
Di bene, quod sancto peperit fecunda marito, Quod sperat generos quodque puella nurus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LIII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION