라틴어 문장 검색

Ergo, licet naturalis haec quae praedicta sunt, ex suis principiis scire non possit, nec asserere, eo quod principia suae scientiae ad talia se non extendunt, non tamen debet ea negare, si alius ea ponat, non tamen tanquam vera per rationes, sed per revelationem factam ab aliqua causa superiori.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:3)
ut hominem mortuum immediate redire vivum et rem generabilem fieri sine generatione - ut ponit christianus, qui ponit resurrectionem mortuorum, ut debeat et corruptum redire idem numero - ista debet negare naturalis, quia naturalis nihil concedit, nisi quod videt esse possibile per causas naturales.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 52:4)
quicquid enim naturalis, secundum quod naturalis, negat vel concedit, ex causis et principiis naturalibus hoc negat vel concedit.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:2)
verum etiam dicit naturalis qui dicit hoc non esse possibile ex causis et principiis naturalibus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:6)
Numquid omnes passiones [possibiles] in magnitudine eodem modo essent demonstrabiles de suis substantiis et per easdem causas, etiam si mundus esset aeternus, sicut et si mundus esset novus?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:5)
mundus dependet ex voluntate divina, sicut ex sua causa sufficiente;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 9 58:2)
"omne quod corrumpitur, abibit in hoc ultimum", id est in materiam, - nec etiam per corruptionem, largius accipiendo nomen, quam unquam accipit ipse Philosophus, quae scilicet corruptio cadere potest in omni ente quod habet aliam causam, quantum de se est.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:3)
Nam omnis effectus, quamdiu durat, tamdiu conservatur in esse per aliquam suarum causarum, sicut apparet inducenti;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:4)
et sic non est incorruptibilis [immo] nec aliquod ens habens aliam causam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:8)
Et hanc conservationem vocabant antiqui philosophi auream catenam, qua omne ens in suo ordine a primo ente conservatur, ipsum autem primum ens, sicut ante se non habet causam, sic ante se non habet conservans.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 66:5)
In Libro de causis scribitur sic:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 67:2)
"Omnis intelligentiae fixio et essentia est per bonitatem puram quae est prima causa."
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 67:3)
Et hoc est quod scribitur in Libro de Causis:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 69:5)
"quod illa causa magis est digna et in esse et in virtute quam omnia entia;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 69:8)
omnia enim entia non acquirunt esse et virtutem nisi ab ista causa;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 69:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION